Images de page
PDF
ePub

:

raclii, populus infidelium adeo christianos oppressit, ut nomen Christi conarentur extinguere, et memoriam Crucis et Sepulchri delere. Itaque, congerie lignorum suppositâ, partem Sepulchri combusserunt, et Crucem similiter comburere voluerunt; sed christiani eam absconderunt; quocirca multos ex eis occiderunt. Denique christiani, habito consilio, secatam in multas portiones diviserunt, et per ecclesias fidelium distribuerunt, quatenus si eis una pars ad comburendum auferretur, tali modo aliæ partes reservarentur. Itaque in Constantinopolitana urbe, præter imperatoris Crucem, sunt inde tres Cruces, in Cypro duæ, in Creta una, in Antiochia tres, in Edessa una, in Alexandria una, in Ascalone una, in Damasco una, in Hierusalem quatuor, Suriani habent unam, Græci de sancto Saba unam, monachi de valle Josaphat unam, nos Latini ad sanctum Sepulchrum habemus unam, quæ habet palmum et dimidium longitudinis, et pollicem unum latitudinis et grossitudinis in quadro. Patriarcha quoque Georgianorum habet unam; rex etiam Georgianorum habuit unam, quam modò, Deo gratias, vos habetis. Nunc verò, ad supplendum gaudium vestrum, et ad gloriam et honorem Ecclesiæ vestræ, et regiæ dignitatis, et civitatis vestræ et vestrûm, donum maximum et thesaurum incomparabilem, nec inferiorem priore, videlicet crucem unam de lapide Dominici Sepulchri, per Bernardum sanctæ Genovefæ præcentorem, testimonio vestro virum honestum, vobis devotus transmisi; quam obnixè imploro, ut honorificè, sicut dignum est, habeatis. Postulo igitur à vobis ut post mortem meam, in orationibus vestris meî memoriam habeatis. Quid verò tanti thesauri latori contigerit, utrum prosperè ad vos pervenerit, per litteras mihi vestras notum faciatis. Valete.

wwwwwwwwww

wwwwwwwwwwwwwww

N° III. (Pag. 59 et suiv.)

ACTES CONCERNANT LES TROIS CROIX

FORMÉES DE L'ANCIENNE CROIX D'ANSEAU.

I. - Actes joints à la vraie Croix enchassée dans une croix de vermeil.

Ego infrà scriptus, Stephanus Guyot de Sainte-Hélène, olim in senatu Parisiensi patronus, durante rerum in Galliis conversione, cætuum ac comitiorum illius partis urbis Lutetiæ, quæ dicitur vulgò section de la Cité, per tres annos, ferè continuus præses, deinde politiæ administrandæ deputatus, postea judex in tribunali à Sequana nuncupato, nunc judex vulgò dictus Juge de paix, in præfata urbis parte; testor et coram Deo juro, me anno 1793, quo sanctas Dei Ecclesias perditissimorum hominum numerosæ cohortes diripuerunt, veram Crucem per Ansellum, olim canonicum Ecclesiæ Parisiensis, ab Hierosolymis missam, et in præfatæ Ecclesiæ sacrario anno 1109 depositam, à comitiis vulgò nuncupatis Comité révolutionnaire, obtinuisse, eamdemque cum magistro Duflost, dicti sacrarii tunc temporis custode, invitum, partitum fuisse; eamdem Crucem duabus crucibus tunc constitisse, unâ quidem ex ligno abieti sat simili, alterâ verò ebeno non absimili, priorem mox laudatam insertam recipiente, ut refertur in epistola præfati Anselli, tum in Pastorali magno Parisiensi, tum in opere à Jacobo Dubreuil cui titulum præfixit, Antiquités de Paris, recensita.

Testor insuper, me ex priore ligno, quod est pars illius Crucis, cui Christus Dominus affixus fuit, unicam crucem formasse, quam dictæ Ecclesiæ Parisiensi restituam (1); et ex altero, quod de suppedaneo dictæ veræ Crucis provenit, alias cruces condidisse, in quibus tres veræ Crucis particulas inserui, de quarum numero est hæc præsens, unum pollicem et septem cum dimidia lineas alta, et unum pollicem cum media circiter linea lata.

Testor denique præfata nostræ redemptionis sacra pignora, cum sigillo Capituli Ecclesiæ Parisiensis ex eis pendente, unico tunc temporis earum authenticitatis signo superstite, à me repræsentata fuisse cùm illi sacrarii Ecclesiæ Parisiensis custodi, qui per triginta et octo annos eo munere functus fuerat, tum dominis Canonicis Ecclesiæ Parisiensis nunc superstitibus quos obvios habere potui, qui omnes eadem agnoverunt; idque testatum fecerunt tum signis tum sigillis respectivè suis appositis, ut patet ex libello, seu instrumento, quod illi Cruci, quam restituam, adnexui (2).

Orent pro me omnes illi quibus hasce nostræ redemptionis instrumenti pretiosissimas Reliquias à sacrilegis manibus ereptas, et à profanatione servatas, adorandas relinquo.

Datum Parisiis, sub signo sigilloque meo, die vigesimâ sextâ mensis nivosi, anno reip. Gallic. nono; anno autem reparatæ salutis humanæ millesimo octingentesimo primo, die veneris, mensis januarii decimâ sextâ.

GUYOT SAINTE-HÉLÈNE, Nivernus.

(1) Il s'agit ici de la croix qui sera mentionnée plus bas, dans les actes concernant la grande croix de bois doré.

(2) Ce sont les mêmes actes, qu'on verra plus bas sous le n. II.

Joannes Baptista de Belloy, S. R. E. Presbyter Cardinalis, miseratione divinâ et sanctæ Sedis apostolicæ gratiâ, Archiepiscopus Parisiensis.

Viso instrumento quod ex parte altera exaratum fuit, visis quoque aliis tribus instrumentis colligatis, signatis, sigillatis et pendentibus à vera Cruce Anselli partim conservata, debitè recognita, in manibus nostris nostræ Ecclesiæ metropolitanæ Parisiensi hodie restituta, et in ejusdem Ecclesiæ sacrario nunc, ut antea, deposita et recondita, hancce præsentem ex fragmentis duorum lignorum quibus Crux Anselli olim constabat formatam Crucem fidelium adorationi exponi permisimus, et permittimus per præsentes.

Datum Parisiis, anno Domini millesimo octingentesimo tertio, die verò mensis martii decimâ quartâ, die autem 23 mensis ventosi, anno reipublicæ x1°.

+ CARDINALIS DE BELLOY,
Archiep. Parisiensis.

De Mandato Eminentissimi et Reverendissimi Domini
Cardinalis Archiepiscopi Parisiensis.

BUÉE, Secret.

Nota. Nous ne transcrivons point ici les actes joints à la vraie Croix enchâssée dans une croix de cuivre argenté. Ils portent les mêmes dates que les deux précédens, et sont conçus à peu près dans les mêmes termes.

II. Actes joints à la vraie Croix enchassée dans une grande croix de bois doré.

Ego Joannes Mortier, Thesaurarius, ac sanctissimarum Reliquiarum custos, in Basilica beatæ Mariæ Parisiensis, ante revolutionem, ligno Crucis cui præsens appendet (instrumentum), ejusdem ligni dimensionibus, colore alterius ligni in quo priùs inserebatur, insertionis modo, filis sericis ruptis adhuc sigillo Capituli repræsentato hærentibus, diligenter examinatis et perpensis, me posse asseverare credo quod præsens Crux pars est Crucis quam misit Ansellus an. Hog dictæ Basilicæ, et quam per triginta sex annos fidelibus ipse adorandam exposui. Datum Parisiis, die decimâ octavâ januarii, an. xI (1801).

MORTIER.

Nos, Basilicæ supradictæ Canonici et Dignitarii, audito prædicto Thesaurario et custode, iisdem perpensis et examinatis, huic fidem adhiberi debere censemus, necnon Judicis pacis instrumento annexo; et ideo (instrumentum) præsens tam signaturis quàm sigillis nostris munivimus.

Datum Parisiis, vigesimâ januarii, anno reparatæ salutis 1801.

MALARET, Archidiaconus ecclesiæ Parisiensis; LE
CORGNE DE LAUNAY, Archidiaconus ecclesiæ
Parisiensis; MORIN DU MARAIS, Canonicus;
SINCHOLE DESPINASSE, Canonicus; DEFFIEUX,
Succentor et Canonicus; GATIGNON, Canoni-
cus; LUCAS, Canonicus Camerarius.

Nos Joannes Baptista de Belloy, miseratione divinâ et sanctæ Sedis apostolicæ gratiâ, S. R. E. Presbyter Cardinalis, Archiepiscopus Parisiensis, et Senator.

Tribus visis instrumentis, videlicet, Judicis pacis, Thesaurarii, et Canonicorum, hic colligatis, sigillatis, ac pendentibus à vera Cruce Anselli, partim conservata, debitè

« PrécédentContinuer »