et consequenter dominium transtulisse censeretur, nec posset condicere. Cujus per errorem dati repetitio est, ejus consulto dati donatio est.”(1). In hypothesi autem nostrâ is, qui mercedem pro turpi vel illicitâ actione ultro præstat, scivit, vel saltem scire debuit, sese ad hoc non teneri; adeoque, si promissa merces præstetur, solutione transfertur dominium et alter rem traditam suam facit, non ex facto suo illicito, nec in consequentiam pacti, quod jure non existit, sed ex traditione a domino donandi animo factâ. Turpissimum certe est, aliquem ob crimen remunerari, atque is, qui talem mercedem accepit, in foro interno obstrictus est ad eam reddendam, sed id obligationem imperfectam tantum constituit, in foro externo nemini jus tribuentem (2). Juri Naturæ igitur consentanea sunt hæc effata juris civilis: »In pari >> turpitudine possessor potior haberi debet"; sive: » Ubi dantis et acci>> pientis turpitudo versatur, repetitio cessat (3). 45. Ex hactenus dictis sequitur, promissionem facti, quod vel per rei naturam, vel per jus, vel per bonos mores fieri non possit, nullam esse. Sed, ut pactum valeat, non sufficit factum esse possibile; insuper requiritur, ut factum sit determinatum. Nemo enim tenetur ad præstandum id quod cognoscere non potest. Quam ob causam L. 2. § 5. ff. de eo quod certo loco, principium nostrum latius forsitan, quam JCtos Romanos decet, interpretans, decidit, eum qui se creditori domum exstructurum esse promiserit, nullâ loci mentione factâ, nullam obligationem suscipere, quia ignoratur quo loco ædificanda sit domus. 46. Denique, uti res jam promissæ pacti objectum constituere non possunt, sic facta, in quæ alteri jus jam fuit acquisitum, rursus valide non promittuntur, nisi forte sub conditione suspensivâ, si prioris promissarii jus exspiraverit. Mercenarius itaque alteri jam obstrictus valide operarum suarum locationem conductionem contrahit, sub conditione, si tempus, ad quod se alteri conductori addixerat, finitum fuerit (4). L. 3. ff. et 5. Cod. de condict. ob turp. vel inj. caus. 47. Egimus jamjam de rebus atque factis, quæ in promissionem deduci possunt. Superest, ut videamus quænam sint facta, a quibus abstinentia promitti possit. Hoc facile perspicitur. Sunt ea omnia, quæ non constituunt officia juris, et quorum renunciatio nemini nocet. Alioquin, si nos obligaremus ad abstinendum a facto, ad quod efficiendum jam perfecte tenemur, statueremus de eo, quod arbitrio nostro non subjacet, adeoque plus juris in alium transferremus, quam ipsi habemus. Sic nullum juris officium mihi incumbit ædificandi in fundo meo, sed in arbitrio meo positum est, utrum hoc facere velim nec ne: propterea, valide tibi promiserim abstinentiam ab ædibus in fundo meo exstruendis (1). CAPUT TERTIUM. De Consensu Paciscentium. (§ 48.) Expositio hujus capitis. SUMMARIA: (§ 49.) 1° Consensus exteriori actu manifestari debet. (S 50.) Expressus est vel tacitus. (§ 51, 52 et 55.) Tribus præsertim modis declarari solet consensus, sed non semper obligat. (S 54.) Quandonam silentio contineatur consensus. ($55.) Conventio expressa conventionem quamdam tacitam sæpe continet. (§ 56.) Consensus præsumtus non sufficit ad obligationem perfectam producendam. Aliter jure positivo. Quam ob causam Jure Naturali negotiorum gestori non tribuitur actio ad restitutionem expensarum. ($ 57.) Licet tamen expensas factas auferre, si id nemini noceat. (§ 58.) 2o Consensus, in thesi, errore niti non potest. ($ 59.) Si error in rei substantiam cadat, corruit pactum. (§ 60.) Si error qualitatem rei accidentalem afficiat, subsistit pactum. (§ 61.) Nisi existentia illarum qualitatum expresse yel tacite fuerit requisita. (§ 62.) Sedulo tamen rei adjuncta perpendenda sunt. (1) Conf. Merlin, répert. voce Convention. (§ 63.) Error in personâ, cujus intuitu potissimum contraxi, consensum tollit. (§ 64.) Talis error pactum non vitiat, si hoc tale sit, ut cum quâlibet aliâ personâ initum fuisset. (§ 65.) Consensus non tollitur, licet erretur in eis personæ qualitatibus quæ nec jure adesse præsumuntur, nec expresse a contrahentibus requisitæ sunt. (§ 66.) A pacto ob errorem nullo non usque impune recedit errans. (S 67.) Num errore impellente tollatur consensus. (§ 68.) In dubio, an error sufficiat ad rescindendam conventionem, error soli erranti nocet. ($ 69.) Erranti incumbit probatio erroris. ($ 70.) Pactum errore nullum ratihaberi potest vel expresse vel tacite. (§ 71.) 3o de dolo; quid sit et quotuplex. ($ 72.) Dolus tunc tantum conventionem irritam reddit, si causam dederit contractui. (§ 73.) Si dolus tantum incidens fuerit, subsistit pactum, sed resarciendum est damnum dolo datum. ($ 74.) Quomodo deceptus indemnis præstari debeat. (§ 75.) Dolus a tertio adhibitus, licet causam dans contractui, non semper pactum vitiat. (§ 76.) Si ex pluribus contrahentibus unus tantum doli auctor vel particeps fuerit, ille solus actione doli tenetur. ($ 77.) Quid si omnes in dolo versentur? ($ 78.) Dolus non præsumitur, sed a decepto probandus. (§ 79.) Pacta ex capite doli invalida ratihaberi possunt. (S 80.) Pactum, ne dolus præstetur, Jure Naturæ valet. (§ 81.) 4° De vi adhibitâ. - Quotuplex sit. (§ 82.) Vis mentem solam afficiens conventionem non tollit, modo fuerit justa. Quando sit justa. (S 83.) Si vis fuerit injusta, pactum corruit. (§ 84.) Vis non tollit pactum, nisi a promissario illata sit. - Aliud jure positivo. (§ 85.) Attamen auctor metûs damnum resarcire tenetur. (§ 86.) Vis illata esse debet vel ipsi paciscenti, vel saltem iis, quos tanti facere, quanti se ipsum, præsumitur. (S 87.) Non corruit pactum, si metus vanus fuerit; attamen non requiritur metus mali majoris. Aliud jure positivo. -- (§ 88.) Periculo remoto nec præsente, pactum subsistere. ($ 89.) Qui metum allegat, probare tenetur, eum revera sibi incussum fuisse. ($ 90.) Ea, quæ metu gesta sint, posse ratihaberi. ($ 91.) Consensus debet esse mutuus: hinc non obligat pollicitatio. (§ 92.) Quatenus promissio sit revocabilis, 1° inter absentes. ($93.) Tempore ad acceptandam promissionem utili elapso exstinguitur promissio, nisi circumstantiæ contrarium suadeant. (S 94.) 2o De promissionis revocatione inter præsentes. (§ 95.) Quid juris, si promissio expresse nec acceptetur nec repudietur? ($ 96.) Quid? si promissio pluribus simul facta ab aliis acceptetur, ab aliis non. (S 97.) An pactum adsit, si una pars plus offerat, quam ab alterà postula tum est. (S 98.) Vota quoque non obligant. 48. Tertia et ultima conditio cuilibet pacto necessaria est mutuus paciscentium consensus. Perspiciendum igitur est: 1o quænam concurrere debeant, ut consensus revera adsit, 2o quænam sint consequentiæ principii, mutuum debere esse consensum. 49. 1° Quum leges juris actiones tantum externas regant et in mente retenta nihil operentur, consequens est, consensum revera non intelligi, nisi in primis actu exteriori declaratus sit (§ 2); videamus ergo quandonam talis conditio occurrat. 50. Hominum voluntas verbis tantum et factis indicari potest. Hinc consensus vel expresse vel tacite declaratur. Consensus expressus verbis constat inter præsentes, scriptis aut nuncio inter absentes (1). De tacito autem distinctius agendum, ne, ut a nonnullis auctoribus factum est, cum præsumto confundatur. Tacitus nimirum consensus colligitur vel ex signis, communi quasi consensu humani generis ad declarandam voluntatem nostram ita receptis, ut si quis sanâ ratione utens ea videat, statim inferat, quid iis indicetur; vel ex factis, quæ, nisi ex illis consensus tacitus colligeretur, vel juribus aliorum, vel saltem sanæ rationi repugnarent. Sic nutus ubivis terrarum, sic apud omnes ferme populos porrectio dextræ assensum tacitum ostendit; ita quoque (1) L. 2. pr. ff. de pact. . apud antiquos Germanos, majores nostros, framearum concussio, in concilio populi, genus erat assensûs (1); sic postulatio cibi et potûs ab hospite diversorio, denotat tacitam voluntatem solvendi cibum et potum, cum alias tali facto jura hospitis læderentur; denique, qui debitori suo reddit unicum quod habeat chirographum, debito nondum soluto, in remissionem debiti tacite consensisse videtur, nisi velis hanc actionem cum sanâ ratione pugnare. Cæterum, quoniam cuilibet facta quoque stolida atque male sana committere licet, dummodo jura nullius violet, consequens est, tacitum consensum ex talibus factis tamdiu tantum colligi posse, quamdiu is, qui ea suscepit, voluntatem contrariam non probaverit, eum itaque ad hanc probandam admitti debere. Jure quoque Romano et hodierno conventiones tacitæ ineuntur, uti patet ex L. 2. pr. et § 1. ff. de pact. L. 13. § 2. in fin. ff. commodat. Art. 1282 Cod. civ. (2). 51. Hisce præmissis, potest quis tribus præsertim modis animum aliquid præstandi sive expresse sive tacite declarare, vel enim 1o ita ut palam faciat, se aliquid præstandi consilium certum nondum cepisse, v. g. si dixerim: » hoc illudve tibi præstiturus sum, verum ante dona->> tionem conferendam mecum reputare volo." Ex tali assertione, quod per se patet, nulla obligatio perfecta mihi incumbit, siquidem jus voluntatem meam mutandi mihi reservaverim; et hoc sensu dicunt JCti: » dictum differt a promisso." Absit tamen, ut tales mutationes voluntatis in foro externo nunquam reprehendamus, tunc potissimum, cum per priorem illam sententiam alii immerito ludibrio afficiuntur (3). Nudis hisce assertionibus annumeranda sunt pacta contractuum præparatoria, tractatus ineundarum conventionum (pourparlers), quibus nihil aliud intenditur, quam ut mutuo consensu pactum efficiatur: adeoque si domum meam emere velis, de eâ emendà tractatur; tu animum emendi significas, ego pretium indico, tu offers minus, ego mecum delibero, utrum pro eo domum emtam esse velim, nec ne; eventus ita |