Images de page
PDF
ePub

11. Eadem cum proportione dicenda de omissione aut immutatione cæremoniarum quæ opus sacramentale præcedunt aut sequuntur (a).

Quin et contemptui ferè æquivalet gravis aliquorum in illis addiscendis aut observandis incuria.

Nota: Cæremoniarum significationen edocendi fideles Et sacramentalia, ut sunt aqua lustralis, panis benedic

tus,

etc.

Tùm modum hæc sacra tractandi;

Tùm gratias quas ex his percipere possunt, remissionem nempè venialium, contritionem de lethalibus, quosdam effectus corporales, etc.

(a) V. g., ut mortalem habent communiter omissionem in baptismo solemni, exorcismorum et eorum quæ dicuntur catechismi.

SECTIO II.

De servandis, etc., quæ spectant ad ipsum ministrum sacramentorum.

12. MINISTER Sacramentorum alius ordinarius, qui nempè ordinariâ potestate;

Et alius extraordinarius, qui nonnisi ex Ecclesiæ extraordinariâ deputatione sacramentum conficere potest.

Alius solemnitatis seu ex officio, qui speciali consecratione ad ministerium sacramentorum est deputatus;

Et alius necessitatis, qui non est sic consecratus, sed merè deputatus ob necessitatem.

ARTICULUS I.

De servandis, etc., ad ministrum spectantibus, ut sacramentum validò

conficiatur.

13. DOCET fides ad validitatem sacramentorum fidem non requiri in ministro, nec probitatem;

Benè verò intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, aut huic æquivalentem.

Hæc autem intentio, quæ non in animi contentione, sed

in simplici voluntate est, actu sanè optanda et prosequenda; sufficit tamen virtualis, ut aiunt, seu quæ semel habita in decursu actionum perseveret, modò

Directa sit;

Cadat in objectum determinatum,

Præcedat omnia verba formæ essentialia;

Per contrariam prævalentem aut æquivalentem non destruatur;

Et agens sit suî compos, non amens ergò tunc, non dormiens, non ebrius (a).

Nota: Peccat (b) equidem minister voluntariè distractus; sed hoc non obstat sacramenti validitati.

(a) Sciant scrupulosi se sufficientem habere intentionem, eo ipso quòd interrogati quid intendant facere, respondere possunt : Sacramentum, baptizare, etc.

Mitto distinctionem intentionis internæ et externæ, quia theologi qui volunt intentionem externam sufficere, internam habent eo ipso quòd sacramentum conficere intendunt.

(b) Venialiter, inquit Billuart, nisi ex contemptu aut cum periculo errandi in essentialibus. Adderem: vel nisi per notabile tempus distrahatur voluntariè in precibus quæ sub gravi præciperentur, aut fortè quæ, quatenùs preces, forma forent. [ 774, b]

14. Conditio de futuro effectûs sacramenti suspensiva, si fortè in matrimonio excipias, illud redderet nullum. Non item conditio de præterito vel præsenti.

Ast non licet pro libito conditiones sacramentorum confectioni apponere, quamvis solùm subintelligerentur; sed tantummodò ex rationabili causâ, et secundùm Ecclesiæ praxim, ut passim videbitur.

A fortiori vetitum, et semper sub mortali, sacramenti confectionem, administrationem, susceptionemve, quâcumque ex causâ, simulare.

15. Exceptâ eucharistiâ ( quæ tamen sine fructu esset et profanaretur), sacramentum invalidè conferretur subjecto absolutè incapaci, aut adulto renitenti, imò sufficientem non habenti voluntatem illud recipiendi.

ARTICULUS II.

De servandis, etc., ad ministrum spectantibus, ut licitè sacramenta conficiat aut ministret.

ALIA hîc observanda habet minister ergà seipsum, et alia ergà subjectum.

SI.

16. PRÆTER jurisdictionem ordinariam aut delegatam, scientiamque et prudentiam sacramento congruentes, etc. [92](quæ omnia sub mortali ex genere suo requiruntur), minister saltem ex officio (a) debet esse in statu gratiæ, alioquin sacrilegium mortale perpetraret, nisi, citrà culpam gravem, ignoraret se esse in lethali, aut ex nimiâ perturbatione ad id non reflecteret, vel non suppeteret ipsi tempus actum saltem contritionis eliciendi, quod rarissimum, cùm actus hic instantaneus esse possit.

Quæ extendenda videntur ad eum qui simpliciter confessionem audit, non intendens absolvere, quia jàm incipit sa-

cramentum.

Et ad eum qui eucharistiam ex officio immediatè tangit (b). Et probabiliùs ad episcopum chrisma conficientem aut S.-Oleum benedicentem.

Et tandem ad diaconum ordinem suum ex officio exercentem (c).

Quoad sacramentalia, benedictionem nempè aquæ lustralis, panis, fructuum, etc., per se loquendo mortale non est ca facere in statu peccati.

(a) Aliter, post D. Thomam sentiunt communiùs et probabiliùs de laico, imò et de sacerdote in casu necessitatis baptizante, quia nec laicus tum, nec sacerdos agit ut persona ad hoc consecratione speciali deputata.

Secùs, si sacerdos sacramentum aliud ex necessitate administret. Consultò tamen et laicus et à fortiori sacerdos actum contritionis tunc eliciant. Imò moneantur obstetrices ut, ad illum eliciendum, momentum necessitatis præveniant.

(b) Alii contrà alios idem dicunt de eo qui eucharistiam non tangens immediatè, eam defert in processionibus, cum eâ populo benedicit, aut eam ex officio transfert de loco in locum.

Et idem dicunt quidam contrà plures de sacerdote qui concionem habot ad populum, aut correctionem facit ex officio, quia simulat. D. Thomas non dicit quale peccatum committat. Certè magis peccaret, si esset peccator publicus. (c) Dubitant de subdiacono. Sed fatentur omnes minoribus initiatum peccare solùm tunc venialiter.

Ast minister in mortali existens et contritus, teneturne, si possit, confiteri antè administrationem sacramenti? graves autores affirmant. Sed numerosiores esse videntur qui negant, multòque probabilior speculativè apparet eorum sententia. Lex enim Tridentina quæ sacerdotem mortalis reum ad confessionem obligat antè missæ celebrationem, non videtur eum respicere nisi quatenùs eucharistiam recepturum in missâ, non verò quatenùs eam confecturum aut sibi ministraturum.

Ritualia Pauli V et vetus Bisuntinum "dicunt convenire ut sacerdos in mortali existens, quamvis contritus, confiteatur. Subsequens Bisuntinum ait eum teneri, et in praxi hoc eò tutiùs tenendum, quòd talis sit usu's saltem timoratorum, quòd sæpissimè quis sibi immeritò appareret sufficienter contritus, et quòd non omni probabilitate careat hæc sententiæ affirmantis ratio fundamentalis, nempè sacramentum pœnitentiæ esse medium ordinarium recuperandæ gratiæ. Attamen scrupulosi qui Deum amant toto corde, possent ex gravitate momentorum sententiæ negantis juvari ad formandam suam conscientiam, ut non semper confessarium adeant antè sacramentorum administrationem. Tam enim gravia sunt hæc momenta, ut hi scrupulosi tutâ conscientiâ in praxi illis inniti posse videantur.

Nota inutiliter hic discuteretur an tria, an unum tribus æquivalens sacrilegium faciat sacerdos in mortali celebrans; an tot sacrilegia quot personæ quibus eucharistiam uno tractu distribuit, aut unum solùm, sed eò gravius quò longius est sacrum convivium, cùm hæ circumstantiæ æquè debeant in confessione declarari.

SII.

17. PASTORES ex justitiâ, et sæpè alii sacerdotes ex charitate, sacramenta ritè dispositis et ea rationabiliter petentibus conferre graviter obligantur,

Etiam cum periculo vitæ, si hic et nunc necessaria sint nccessitate medii.

Non fugiant ergò pastores tempore pestis, nisi per alios sacramenta ministrare possint; quia grassante peste adest extrema respectu communitatis necessitas.

Imò viaticum, et in ejus defectum, extremam-unctionem ministrent (a); nisi omnium confessiones audire nequeant, vel nisi, in casu in quo ipsi occumbant, populus remansurus sit sine pastore.

(a) Sub gravi, inquiunt plures; excepto casu particulari in quo parva co gnosceretur pro infirmo utilitas, et magnum pro pastore periculum.

18. Iidem quâcumque dici aut noctis horâ vocati nullam, præsertim si urgeat necessitas, moram interponant, subditosque sæpè moncant ut in periculo statim advocent, nullâ habitâ temporis incommodi ratione.

Invigilent ut nullus diutiùs quàm par est, sacramenta differat.

Gratis ca conferant, nisi quid eleemosynæ nomine aut devotionis studio, pro locorum consuetudine, spontè, sacramento peracto, offeratur.

Instruant de sacramento ministrando, si suscipiens scitu necessaria erga illud nesciat, adhortatiunculamque, si commodè, faciant.

19. Jure ecclesiastico, sacramenta administrari non debent fidelibus alienæ parochiæ, nisi in casu necessitatis, vel de consensu parochi, aut nisi sic ferat usus.

Jure verò divino, denegari debent peccatoribus publicis publicitate juris, quandiù hæc publicitas durat, nec pœnitentia crimen deletum est.

Et peccatoribus publicis publicitate facti tantâ ut crimen nullâ ampliùs possit tergiversatione celari.

Sed casus vix occurrit in quo non foret anteà consulendus episcopus, si per tempus liceret.

Nisi tamen tanta esset notorietas ut meritò populi scandalum aut fortè tumultus timeretur, si sacramenta non denegarentur (a).

Sed si peccator occultè sacramenta petat, ipsi deneganda sivè occultus sit, sivè publicus, quia nulla illi timenda tunc infamia.

Excipe confessionem, ad quam omnes peccatores per se loqueado sunt admittendi, et matrimonium cum concubina, præmissâ tamen ordinariè separatione.

Cæterùm, ad sacramentum conferendum, major vel minor, pro ejus naturâ, requiritur dispositionum subjecti notitia (6).

(a) V. g., si deferenda esset cucharistia concubino qui concubinam non ejecisset.

(b) Sic major pro pœnitentiâ quàm pro ordine matrimoniove; et major

« PrécédentContinuer »