Jus Romanum. De non numeratâ pecuniâ (Cod. IV, 30). De dote cautâ et non numeratâ (Cod. V, 15). De fide instrumentorum. (Cod. IV, 24. Dig. XXII, 4). Litterarum obligatio fieri videbatur syngraphis et chirographis, quod genus commune obligationis peregrinorum erat. Chirographæ a debitore scriptæ erant, et ab una parte servari solebant, syngraphæ autem ab utriusque manu scriptæ erant, et ab utrâque parte servabantur. Syngraphæ brevi in desuetudinem abierunt et tunc usus chirographarum solus stetit. Si quis scripserit se accepisse ab alio pecuniam quam reipsa non accepit, obligatio et actio nascitur adversùs quam exceptio non numeratæ pecuniæ objicitur; debi tor nihilhominùs potest semper uti omni alio jure quod habet contrà petitiones adversarii. Ea vis est exceptionis non numeratæ pecuniæ, ut probandi onus in actorem rejiciatur. Cæterum Antoninus Caracalla in rescripto, de exceptione non numeratæ pecuniæ sic loquitur: « Si ex cautione tuâ, licet hypotheca data, conveniri cœperis exceptione oppositâ, seu doli seu non numeratæ pecuniæ, compellitur petitor probare pecuniam tibi esse numeratam; quo non impleto, absolutio sequetur. >> Debitores nunquàm possunt, in omnibus reliquis contractibus præter dotem et mutuum, uti exceptione non numeratæ pecuniæ; hanc prohibitionem facit Justinus in Constitutione: Si quid scriptis cautum fuerit pro quibuscumque pecuniis ex præcedenti causâ descendentibus eamque promissor causam specialiter edixerit, ei non jam licentia est causæ probationem stipulatorem exigere: stare enim eum oportet suæ confessioni; nisi evidentissimis probationibus in scriptis habitis, ostendere paratus sit sese hæc indebitè promisisse. Nimis indignum esset quod quis suâ voce dilucidè protestatus, id infirmare velit. Qui confessus se debitum accepisse, et fidem cautionis suæ secutus partem debiti, vel usuras solvit, uti non potest nostrâ exceptione, étiam pro parte non soluta; quia solvendo approbat cautionem partem debiti agnoscens, totum debitum totum debitum agnoscere videtur. Exceptio non numeratæ pecuniæ mandatori datur et fidejussori, et ei qui pro debitore debitum constituit; imò omnibus istis competit hæc exceptio, qui per consequentiam obligantur, et quorum interest. Nemo jusjurandum offeret, quum pecuniæ non numeratæ ex ceptione uti non licebit hæc specialiter Constitutione voluit Justinianus. Olim exceptio non numeratæ pecuniæ perpetua erat; deindè Constitutione Alexandri quinquennio finiebatur et tandem biennio Justiniani: tempus sic justè coarctatum est ne creditores diutiùs possint suis pecuniis forsitan defraudari. m In omni tempore quod nostræ exceptioni taxatum est debitor habet denuntiationem seu protestationem de non facta Muneratione; hæc denuntiatio in scriptis facta perpetuam reddit exceptionem. Aliquandò, intrà tempus lege definitum debitor moritur, nullâ adhuc querimonia usus tunc debitoris heres tempus residuum habet adversùs creditorem et ejus heredem. Si debitor mortuus, jam questus esset heres perpetuò exceptionem non numeratæ pecuniæ habebit. Heres verò nunquàm uti exceptione poterit quum ipse debitor mortuus post tempus exceptioni taxatum, nullâ querimoniâ usus erit. Quod à muliere fertur ad sustinendum matrimonii onera, dos sive res uxoria appellatur. In principio Juris Romani, dos in numero contractuum non erat; datione rernm à marito ante matrimonium acceptâ constituebatur. Hæc datio efficiebatur modis usu receptis scilicet mancipatione, cessione, et etiam traditione quum de rebus nec mancipi ageretur. Deindè qui volebat dotem constituere et hanc extemplò non numerare, stipulatione uti debebat; maritus dotem stipulabat, et donator promittebat. Præter hune modum communem promissionis, dictio dotis visa est. Hæc dictio solemnis erat constitutio dotis quæ solùm à muliere et ab ejus parentibus virilis sexûs fieri poterat. Cum Theodo so et Valentino, dictio dotis ferè evanescit, et tunc omnis promissio dotis quocumque modo facta, promissorem obligat. Hæc verò Constitutione Theodosi et Valentini probantur: « Ad exactionem dotis quam semel præstari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus : sive scripta fuerint, sive non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minimè fuerit subsecuta. Equum est primò donatorem solvere quod ipse sponte suâ promisit; deindè dos, quæ solum constituitur ad matrimonii onus ferendum, maximæ utilitati marito est; hic enim magnas divitias aliquandò non habens, sæpissimè matrimonium contrahit, quod habeat antè oculos spem dotis, in quâ uxoris, liberorum et suam fclicitatem jam videt; sed si dos deindè non solvatur, maritus miseriam invenit, loco speratæ felicitatis prætereà, etiamsi maritus dives sit, justissimum semper est mulierem, partem impensarum ferre. Itaque Justinianus imitans Theodosi et Valentini exemplum, sapienter voluit dotem cautam numerari. Videamus quæ sint regulæ Justiniani in illâ specie. Quum dotis pollicitatio fit, moris est instrumento dotali conscribere dotem datam fuisse, quamvis nulla datio reipsa pollicitationem secuta sit; in illo casu exceptionis non numeratæ pecuniæ usum habet maritus, ad se defendendum, et ad rejiciendam sive pollicitoris, sive uxoris allegationem; exceptione quoque uti potest adversùs mulieris heredes, hujus morte vel repudio, dissoluto matrimonio. Exceptio prætereà com petit mariti heredibus cujus morte matrimonium finitum est; socero etiam et ejus heredibus, si dotalibus instrumentis scriptum sit cum filio suo dotem suscepisse; denique omnibus personis, quas unà cum marito dotem suscepisse conscribitur. His quæ diximus, facilè videtur quanta sint jura mariti, quantus sit exceptionis non numeratæ pecuniæ usus quum de dote cantà et non numeratâ agatur: attamen usus ille coarctatur ad annum solum continuum a morte mariti vel mulieris, vel missione repudii. Tales sunt regulæ observandæ, quum matrimonium intrà biennium solvatur; sed quid adveniet si ultrà biennium solvatur ? Responsum invenitur in Novellà (100 cap. 2). Querela de dotis non numeratione, marito et ejus heredibus permittitur, si matrimonium ultrà biennium usque ad decimum annum extendatur; si verò matrimonium deci-, mum transcurrerit, querela omnino denegatur, nisi maritus sit minorennis qui adversùs lapsum temporis restitui potest. § 3. De fide instrumentorum. Largiori sensu accipienda sunt instrumentorum nomine, omnia quibus causa instrui potest, et ideo tàm testimonia quam personæ intelliguntur; strictiori autem sensu, accipitur instrumentum pro quâcumque scripturâ quæ ad alicujus rei probationem inservire potest. Instrumenta non sunt necessaria ad constituendum obligationes, sed ad probationem tantùm valent; nisi in obligatione litterarum, et nisi nominatim actum fuerit, |