Images de page
PDF
ePub

ut contractus redigeretur in litteras. Itaque emptio, locatio, hypotheca, nuptiæ contrahuntur sine instrumento.

Instrumenta igitur rei gestæ fidem faciunt; sed hæc sententia per omnia vera non est, primò quoniam multa falsa sunt, et deindè quoniam instrumentorum pluria genera sunt, quibus eadem vis non est.

Nunc videamus de iis qui tenentur exhibere instrumenta ad alterius litem pertinentia. Omnes qui non habent excusationem quominùs contra adversarium testimonium dicant, instrumenta quæ habent ad litem meam pertinentia, exhibere cogi possunt. Is igitur qui probandum habet aliquid, in judiciis, non solum instrumentis quæ penes se habet, sed etiam instrumentis quæ scit penes alios esse, uti potest: si modo hi penes quos sunt nullum unde damnum laturi sunt; poteritque ab his desiderare ut ea instrumenta exhibeant aut jurent se non habere; vel habere quidem, sed non posse se sine suo damno exhibere. (Cod. 4, 21): Et quidem quisque fiscalibus etiam instrumentis uti potest; undè Gordianus illatæ dispensatori pecuniæ, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit. Adversarins tamen non compellitur edere contrà se; contraria regula nimis gravis esset; nàm justum est actorem suas probationes afferre.

Contrario semper probari potest adversùs instrumentum hoc ex Justiniani lege: si debitori per scripturam securitas sit, et fortuito casu cautio pereat, causâ peremptionis probatâ, etiam solutionem per testes probare poterit; damnumque ex amissione instrumenti effugere. Quin etiam, quum nulla amissio cautionis probetur, contrà creditoris instrumentum solutio probari

poterit quinque testibus superstitibus summæ atque integræ opinionis.

Maxime fidem instrumenta publica faciunt, et quidem ipsum authenticum instrumentum fidem facit; non hujus index aut exemplum. Quod et verum est etiam in causà fisci (Lex 2, Digest. 1. 22, 4.) Quicumque à fisco convenitur non indice et exemplo alicujus scripturæ; sed ex authentico conveniendus est. Quum enim non authenticum, sed exemplum producitur, hæc scriptura præsumitur per calumniam seu per dolum producta, nec digna fide.

Privata etiam fidem facere possunt instrumenta et etiam unicum instrumentum de plurium obligationibus. Hæc autem demum privata instrumenta pro aliquo fidem faciunt, quæ ab ejus adversario, eove qui adversarii jure utitur, 'facta sunt; non vero ea quæ quis ipse sibi conficit, nisi aliis adminiculis juventur. Ita, rationes. defuncti quæ in bonis ejus inveniuntur, ad probationem sibi debitæ quantitatis solæ sufficere non possunt; enim vero ex exemplo perniciosum esset, ut ei scripturæ credatur quâ unusquisque debitorem sibi annotatione propriâ constituit; undè neque fiscum, neque alium quemlibet ex suis subnotationibus, debiti probationem præbere oportet. Hâc ratione, si in chirographo, quod debitor meus super aliqua pecunia confecerit, ego alterius. commemorationem fecerim hujus rei, ad id probandum, illud non idoneum erit. (Lex 31, Dig. 22, 3, de Probationibus.)

Illud tam publicis quam privatis instrumentis est commune, quod scripturæ diversæ sibi invicem derogantes, ab unâ eademque parte prolatæ, nihil firmitatis habere possunt. Quum aliquis dixerit se non ins

trumento usurum, illud nunquàm pro eo fidem facere poterit. (Alexander, Cod. 4, 21, lex 3.) Si adversarius tuus apud acta præsidis provinciæ, quum fides instrumenti quod proferebat in dubium revocaretur, non usurum se contestatus est: vereri non debes ne ex eâ scripturâ quam non esse veram etiam professione ejns constitit, negotium denuò repetatur

Quatuor rebus privatorum instrumentorum vis erat minor quàm publicè confectorum; 1o Instrumenti publici hæc auctoritas est, ut quamdiù nihil contrà probatur, fides ei habenda est quantumvis is adversùs quem profertur, negat suo mandato scriptum; privata instrumenta fidem non faciunt, nisi is adversùs quem proferuntur à se scripta aut suo mandato agnoscat; 20 tabellionis instrumenta subscriptionem partium non desiderant; quo sine nulla sunt privata; 30 vis instrumenti privati minor est quàm publici, in hâc specie pignoris : si uni creditori eadem res pignori obligata erit privato, et eadem alio creditori posteà obligata, publicè confecto; in pignore potior habetur, posterior creditor; 4o si mulier pro alio intercedat, quia dicet se ab eo pecùniam eo nomine accepisse; si quidem hoc dicat privato instrumento, non illud ei nocet, sin autem hoc dicat publico, affirmationi ejus fides habetur.

Instrumenta solum fidem faciunt si legitimè confecta et agnita sint. Circà hæc, sic loquitur Paulus: amplissimus ordo decrevit eas tabulas (ligneas ceratas quæ tunc erant in usu) quæ publici vel privati contractûs scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforatæ, triplici ligno constringantur, atque impositum suprà linum ceræ imprimantur, ut exteriores partes in quibus

nihil scriptum est, fidem interiori servent. Aliter tabulæ prolatæ nil habent momenti.

Justinianus vuit instrumenta continere annum imperii Cæsaris quo sunt confecta, necnon consulem, indictionem, mensem et diem; ita nomina tam testium quàm tabellionis, eorumque subscriptiones. Hæc de publicis instrumentis. Videamus nunc de privatis : Ex Justiniani Constitutione, chirographa et apochæ, si quinquaginta auri libras excedant, trium testium subscriptiones habere debent. Attamen ex Novellà 63, præsentiâ testium trium et quum litterarum imperitus est is qui contrabit, quinque testium præsentia desideratur in omnibus instrumentis quæ libram auri excedunt, et in civitatibus conficiuntur; prohibeturque quum testes defuerunt ex litterarum comparatione fidem iustrumento fieri. Quod si testes adfuerint, tàm in eorum. testimonio quàm ex comparatione litterarum fides fiet; et si testimonium à comparatione litterarum discrepet, testium testimonium prævalebit cum eorum jurejurando.

Qui perperam manum suam inficiatum esse convincitur, si quidem convincatur ex solâ litterarum comparatione, in viginti quatuor solidos condemnatur; si testimonio, caret insuper exceptione non numeratæ pecuniæ. Is adversùs quem instrumentum producitur, potest illud falsi arguere ; mandatur tamen execution instrumenti, donec qui illud falsi accusat de illius falsitate docuerit. Duobus modis constat falsitas: aut ex confessione ejus qui instrumento utitur, aut sententiâ judicis quâ instrumentum de quo agitur falsum pronuntiatur. Falsis instrumentis nunquàm creditur.

POSITIONES.

I. Qui negat, suam negationem probare potest; itaque quum de exceptione non numeratæ pecuniæ agatur, non credimus probationem incumbere actori, quia hanc debitor negans præbere non posset.

II. Si debitum ex alio contractu fuerit in mutuum redactum, exceptio non numeratæ pecuniæ locum non habet.

III. Repetita die, cautio interponi non debet sed falsi crimen quantum ad eos qui in hoc consenserunt, contractum non videtur.

« PrécédentContinuer »