Christianissimi Regis Ludovici XVI, à domino Delessart, Regis ministro, ad venerabilem Priorem abbatiæ sancti Dionysii, epistola, eo fine, ut capsa in qua servabatur sancta Corona spinea, reseraretur, et ex sancta Corona distraherentur quædam particulæ abbatissæ Portûs Regalis, nomine Regis, dono dandæ. Acceptâ autem à veuerabili viro Joanne Josepho Francisco de la Grange-Gourdon de Floirac, dioecesis Parisiensis Vicario generali, regii mandati exequendi potestate, ipse ad venerabilem Priorem abbatiæ sancti Dionysii, die 2 novembris 1791, se contulit, et apertâ capsâ, ipso præsente, adsistentibusque præfato Priore, duobus thesaurariis, et alio Presbytero ex eadem sancti Mauri congregatione, ex sancta Corona spinea cautè et reverenter detractæ fuerunt nonnullæ particulæ, quas in abbatiam Portûs Regalis detulit. Tres igitur testes supra nominati à nobis acciti, die 15 mensis octobris 1805, sacramento priùs præstito coram magistris d'Astros et Jalabert Vicariis nostris generalibus, exhibitam sibi ab illis Coronam spineam nobis traditam agnoverunt, et testimonio à se signato professi sunt illam eam ipsam esse, quam in sancti Dionysii sacrario vi derant. Hactenus de testimoniis, quibus certum efficitur Coronam spineam nobis traditam, eam esse quæ, ex sanctæ Capella thesauro, in sacrario ecclesiæ sancti Dionysii deposita fuerat. Verùm, præcedentibus testimoniis duo alia accedunt, quæ, etsi alia deessent, per se sola in præsenti negotio sufficere nemini non patebit, si advertatur, suffragantibus illis testimoniis, jam nihil esse quod inquiratur, quænam, si fas ita loqui, fuerit sors pretiossimæ illius Coronæ, atque ubinam terrarum, superioribus luctuosis temporibus transvecta fuerit; sed certum illud effici, eâ nos ditatos fuisse, perinde atque si, nullo casu interposito, e sanctæ Capella thesauro in manus nostras trausiisset. Duo illa testimonia sunt venerabilium virorum Joannis Baptista Soos, et Antonii Tourteau, Presbyterorum, sanctæ Capella Palatii olim Canonicorum, qui pariter à nobis vocati, ad conspectum ostensæ sibi à præfato magistro d'Astros, et à se sedulò inspecte Coronæ spinex pio lætitiæ sensu motos se exhibentes, eam et sibi notissimam, et illam ipsam esse, cui per plures annos venerationis suæ cultum obtulerant, declararunt, et scripto à se signato professi sunt. 2 Nec silentio prætermittemus testimonium venerabilis viri Joannis Georgii Coterel, Presbyteri, in supremo. Galliarum Senatu olim patroni. Qui cùm, eo tempore quo thesauri ecclesiarum, Parisiis, diripiebantur, accepisset à domino Barthelemy tum. temporis præfecti custodia antiquorum artis monumentorum in una e cellis Bibliothecæ Imperialis (1) depositorum, et nunc fato functi, portionem unam sanctæ Domini nostri Jesu Christi Coronæ spineæ, et fragmen petræ ejus Sepulchri, quod asserit esse ultimum; timens ne procelfosis illis temporibus, aliquid deperiret fidei quam pretiosissimum illud redemptionis humanæ pignus, et aliæ sacræ Reliquiæ in thesauro sanctæ Capella Palatii asservatæ, merebantur; omnem curam adhibuit ut certiorem se faceret de iis omnibus quæ erga illas acciderant, nihilque intentatum reliquit, ut ea omnia sibi pararet quæ erant necessaria, tum ut illarum historiam ad hanc usque diem texeret, tum ut easdem illæsas remansisse probaret. (1) Elle s'appeloit alors Bibliothèque Nationale. Quod porrò susceperat opus complevit, et complexus est octo scriptis, quæ ab illo nobis oblata cum nonnullis aliis instrumentis (Pièces justificatives), grato animo accepimus. Insuper eam sanctæ Coronæ spineæ partem, quam a domino Barthelemy acceperat, in vase vitreo cylindrico quatuor pollices cum octo circiter lineis longo, cujus diameter ad pollicem unum cum octo circiter lineis exten-ditur, et cujus ambas extremas partes sigillo suo occluserat, reconditam nobis obtulit, eâ intentione, ut pars illa iis quas accepimus adjungeretur. Verùm etsi non dubitamus, tum ob fidem ejus testimonio debitam, tum quòd pars prædicta portionibus nobis traditis sit perfectò similis, eam esse partem sanctæ Coronæ spineæ; tamen, cùm dicta parti non ea suffragarentur testimonia quæ superiùs recensita fuêre, eam cæteris esse adjungendam non existimavimus. Quæ omnia cùm ita se haberent, diem indixeramus quâ pretiosissimam illam Coronam spineam solemniter agnosceremus ut authenticam, eamque in vase, quod illi recipiendæ venerabiles fratres nostri, Canonici ecclesiæ nostræ metropolitana Parisiensis, confici curaverant, reconderemus. Igitur die datæ præsentium indictâ, præsente eminentissimo et reverendissimo S. R. E. Cardinali Spina, archiepiscopo Genuensi, præsentibus pariter Vicariis nostris generalibus, et venerabilibus fratribus nostris Canonicis ecclesiæ nostræ metropolitana Parisiensis, in palatio nostro archiepiscopali, allata fuit à magistro d'Astros, Vicario nostro generali, pretiosissima Corona spinea, allatumque pariter vas illi recondendæ destinatum, quod non abs re erit paucis verbis hic delineare. Vas illud tubus est crystallinus orbiculatus, cujus dia meter ad decem pollices cum quinque circiter lineis extenditur, et juxta directionem suæ circumferentiæ bissectus utraque pars illius cingitur circulo argenteo auro illito, paulisper prominente et foraminibus instructo, utque duæ illæ partes firmiter sibi cohæreant, triplici fibulâ ex argento auro illito, in modum flosculi confectâ, con nectuntur. Postquain, omnibus qui aderant audientibus, relata fuissent quæcumque suprà memoravimus, et exhibita testimonia jam recensita, spineam Coronam nobis traditam agnovimus et declaravimus, prout præsentibus nostris litteris agnoscimus et declaramus, esse authenticam veramque Domini nostri Jesu Christi Coronam spineam, quam piissimus Rex Ludovicus IX in sanctissimæ Capella sui palatii, Parisiis, thesauro deposuerat, dignamque quæ piæ plebis venerationi offeratur, ejusque religiosorum obsequiorum munus, ut antea, obtineat. His præstitis, de recondenda pretiosissima illa Corona in vase supra descripto actum est. Eam in tres partes divisam, ut jam dictum est, accepimus; quæ cùm aptè dispositæ fuissent, secumque invicem cautè ope fili aurei circumligatæ, Corona inde efformata posita fuit in una parte vasis supra memorati; tum eidem parti applicata est pars altera, eoque modo vas clausum fuit: tandem duæ illæ partes secum invicem colligatæ fuerunt, ope funiculi serici rubri coloris, trans foramina, quibus eas instructas esse jam dictum est, euntis; cujus funiculi extremas partes sigillo nostro ceræ Hispanicæ rubri coloris impresso obsignavimus. Et hæc est propriè loquendo sacrosanctæ Coronæ spinew theca, ad quam tutò recondendam parata fuit capsa, ad calcem præsentium nostrarum litterarum gallico idio mate describenda, et quæ è dicta capsa nunquam extrahetur, nisi quando fidelium venerationi exponenda erit. Tandem duo hic addenda esse nobis visa sunt: 1° Portionem sanctæ Coronæ spineæ quæ à magistro Coterel nobis oblata fuit, in ea capsa reponendam esse statuimus, eamque sigillo nostro obsignatam simul cum theca sanctæ Coronæ spineæ tradidimus magistro d'Astros, Vicario nostro generali, custodia venerabilium fratrum nostrorum Canonicorum ecclesiæ nostræ metropolitana Parisiensis, ex nunc committendam. 2° Quantacumque cautio adhibita fuerit in contrectanda et aptanda sanctissima Corona spinea, fieri non potuit ut nonnullæ particulæ non deciderent. Has verò particulas cautissimè colligi curavimus, et earum plures eminentissimo et reverendissimo domino sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbytero Cardinali Spina, archiepiscopo Genuensi, dono dedimus; cæteras inter astantes distribuimus. Datum Parisiis, in palatio nostro archiepiscopali, sub signo sigilloque nostris, ac Secretarii archiepiscopatûs nostri subscriptione, anno Domini millesimo octingentesimo sexto; die verò mensis augusti sextâ, præsentibus ibidem præfato eminentissimo Cardinali, et aliis jam designatis, et nobiscum infrà signatis. J. B. CARDINALIS DE BELLOY, J. CARDINALIS SPINA, Archiep. Genuensis. D'ASTROS, Vicarius Generalis; JALABERT, Vica- |